Usus autem sum, ne in aliquo fallam carissimam mihi familiaritatem tuam, praecipue libris ex bibliotheca Ulpia, aetate mea thermis Diocletianis, et item ex domo Tiberiana, usus etiam [ex] regestis scribarum porticus porphyreticae, actis etiam senatus ac populi. 2 et quoniam me ad colligenda talis viri gesta ephemeris Turduli Gallicani plurimum invit, viri honestissimi ac sincerissimi, beneficium amici senis tacere non debui. 3 Cn. Pompeium, tribus fulgentem triumphis belli piratici, belli Sertoriani, belli Mithridatici multarumque rerum gestarum maiestate sublimem, quis tandem nosset, nisi eum Marcus Tullius et Titus Livius in litteras rettulissent? 4 Publ<i>um Scipionem Afric<an>um, immo Scipiones omnes, seu Lucios seu Nasicas, nonne tenebrae possiderent ac tegerent, nisi commendatores eorum historici nobiles atque ignobiles extitissent? 5 longum est omnia persequi, quae ad exemplum huiusce modi etiam nobis tacentibus usurpanda sunt. 6 illud tantum contestatum volo me et rem scripsisse, quam, si quis voluerit, honestius eloquio celsiore demonstret, et mihi quidem id animi fuit, 6 <ut> non Sallustios, Livios, Tacito<s>, Trogos atque omnes disertissimos imitarer viros in vita principum et temporibus disserendis, sed Marium Maximum, Suetonium Tranquillum, Fabium Marcellinum, Gargilium Martialem, Iulium Capitolinum, Aelium Lampridium ceterosque, qui haec et talia non tam diserte quam vere memoriae tradiderunt. 8 sum enim unus ex curiosis, quod infi[ni]t<i>as ire non possum, ince<n>dentibus vobis, qui, cum multa sciatis, scire multo plura cupitis. 9 et ne diutius ea, quae ad meum consilium pertinent, loquar, magnum et praeclarum principem et qualem historia nostra non novit, arripiam.